- HALCYON
- HALCYONmarina avis, παρὰ τὸ εν ἀλὶ κύειν, ex eo, quod in mari concipit et parit, dicta, a cantus dulcedine commendatur, Eâ enim nullam avem suavius canere, ait Oppian. et Tymnaeus, ut avem a cantrus gratia maxime laudet, Antholog. l. 3. c. 24. dicit,eam alcyonum cantum exaequare:Ο῎ρνεον ὦ χάρισιν μεμελημένον, ὦ παρόμοιονΑ᾿λκυόσιν τὸν ???όν φθόγγον ἰ???ω???άμενον:Quae causa, quod, cum Sirenes apud poetas figuram avium ex parte habeant, et stationem ad maris litus et miram cantus suavitatem, Scripturae Interpretes Sirenum nomine alcyones intelligere, vult Cyrill. in Mich. c. 1. v. 8. ubi pro ἀηδόνας, luscinias, quae cum mari et fluctibus nihil commune habent, ἀλκυόνας rescribi iubet Bochart. quae duae voces, licet scripturâ dissimiles satis, tamen non raro a librariis confundontur. Addit Cyrill. alcyones in maris sinibus ovis incubate et propter nidum a fluctibus abreptum lugubre melos fundere: ut Val. Flacc. Arg. l. 4. v. 44. et seqq.Fluctus ab undisoni ceu forte crepidine saxiCum rapit alcyonis miserae fetumque laremque,It super aegra parens, queriturque tumentibus undis.Imo velut omnium avium maxime θρηνητικὴν, i. e. lugubrem, eam poetae deseribunt, ut videre est, apud Homer. Il. 1. v. 559. Eurip. Iphig. in Tauris v. 1089. Moschum in Epitaph. Bionis, Propert. l. 3. Eleg. x. de natali amicae v. 9.Alcyonum positis requiescant ora querelis.Nec omittendum, avem hanc Plutarcho. auctore, vincere, τω? φιλοτέκνῳ χελιδόνας, prolis amore hirundines, et τῷ φοöάνδρω πελειάδας, amore coniugis columbas: hinc cerylos, maritos suos, aetate graves, dicuntur περιάγειν ἐπ᾿ αὐτῶν τῶ καλουμένεν μεσοπτερυγίων, interscapiliis suis sublatos circumferre. Quo pertinent Alcmanis versus, apud Antigon. Hist. 27.—— βάλε δὴ, βάλε κηρύλος εἴην,Ο῞σ τ᾿ ἐπὶ κύματος ἄνθος ἅμ᾿ ἀλκυόνεςςι πότηται.—— Utinam cerylus essem (alcyonum mares sic vocant)Qui maris superficiem supervolat cum alcyonibus etc.Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. post. l. 2. c. 14. de nidis vero earum, qui admirationem habent, pilae figura, nec serro mtercidi queunt, ut ait Plin. infra in voce Nidus: et plura de hac ave apud eundem l. 10. c. 31. alibiqueve passim, Cael. Rhodigin. l. 14. c. 11. alios: nec non in voce Alcyone.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.